Vita Caroli - Carolus iv - Страница 6
- Предыдущая
- 6/12
- Следующая
Illo tempore misit nos pater noster cum pulchro exercitu super ducem Slezie nomine Polconem, dominum Munsterberiensem. Nam ille dux non erat princeps neque vasallus patris nostri et regni Boemie. Pater tamen noster acquisierat civitatem Wratislaviensem per dominum Henricum septimum, ducem Wratislaviensem, qui heredes non habebat. Et idem dux acceperat in donum Glacense territorium temporibus vite sue, voluitque pocius predictam civitatem ac ducatum patri nostro et corone regni Boemie perpetuo applicare quam fratri suo Boleslao dimittere, quia ipse et frater suus mutuo sibi inimicabantur. Postquam autem pater noster accepisset possessionem civitatis Wratislaviensis, omnes duces Slezie et Opuliensis subiecerunt se dicioni sue perpetuo ac corone regni Boemie, ut tuerentur et defenderentur a regibus Boemorum, exceptis duce Slezie, domino Swydnicensi, et Polcone domino Munsterberiensi. Cuius territorium devastavimus, prout in cronica scriptum est. Quod in tantum fuit devastatum, quod ipse coactus est mediantibus placitis esse vasallus patris nostri ac corone regni Boemie sicut et alii duces.
Hiis peractis arripuimus iter versus Ungariam ad patrem nostrum, quem invenimus in Wissegrado super Danubio aput regem Karolum primum. Qui ante habuerat sororem patris nostri, ipsa vero defuncta acceperat sororem regis Cracovie Kazomiri, cum qua genuerat tres filios: primogenitum Ludovicum, secundum Andream tercium Stephanum. Ibique fecit idem rex Karolus pacem inter patrem nostrum et Cracovie regem, ita quod renunciaret pater noster iuri sibi debito in inferiori Polonia, scilicet Gneznensi et Kalixiensi et aliis inferioribus provinciis Polonie. Rex vero Cracovie renunciavit patri nostro et regno Boemie pro se et successoribus suis regibus Inferioris Polonie in perpetuum de omni accione omnium ducatuum Slezie et Opulie et civitatis Wratislavie. Nam ante erat dissensio inter eos, quoniam avus noster Wenceslaus secundus, rex Boemie, possederat Inferiorem Poloniam predictam cum ducatibus Cracovie et Sandomerie racione unice filie Przemisl, regis Inferioris Polonie, ducis Cracovie et Sandomerie, quam acceperat in uxorem. Qui Przemisl post mortem suam dederat avo nostro et corone regni Boemie in perpetuum tam regnum quam ducatus possidendos. Kazomirus vero predictus erat patruus ipsius domine, et dicebat se ius habere in regno Polonie Inferioris, asserendo, quod femina non posset hereditare in regno. Et sic guerra a longis temporibus duraverat inter reges Boemie et Kazomirum ac patrem suum quondam Wladislaum nomine, reges Cracovie seu Inferioris Polonie. Sicque illa guerra concordata fuit per predictum regem Ungarie. Qui propter hoc ligavit se et promisit esse in adiutorio patris nostri contra ducem Austrie, qui abstulerat fratri nostro ducatum Karinthie, et contra Ludovicum predictum. Hii autem fuerant in hac liga: scilicet pater noster, rex Ungarie, dux Bavarie Henricus, qui sororem nostram habebat in uxorem. Eodem tempore misit nos pater noster in comitatum Tyrolis, ut eundem gubernaremus ac fratrem nostrum cum sua uxore, ipsis existentibus in etate puerili. Sicque euntes intromisimus nos de hiis, sicut pater noster commiserat nobis, fuimusque admissi ad regimen illius patrie per terrigenas comitatus supradicti.
Capitulum IX
Tempore succedente post pascha die sequenti congregaveramus exercitum de comitatu Tyrolis et intraveramus vallem Pustharie, Prixiensis diocesis, super comitem Goricie, et acquisivimus castrum montis sancti Lamberti. Et transivimus ulterius super predictum comitem et devastavimus terras suas usque clausam, que vocatur Luncz. Et fuimus in campis cum predicto exercitu tribus septimanis in illa devastacione, quia erat adiutor ducum Austrie, inimicorum nostrorum. In crastino beati Georgii martiris fugavit pater noster Ottonem, ducem Austrie, ultra Danubium et acquisivit multa castra in Austria. Ludovicus vero, qui se gerebat pro imperatore, adiuvabat duces Austrie, et per consequens tota Almania, gubernatoresque civitatum in Lombardia, et specialiter Mastinus de la Scala, gubernator Veronensis, Vindencie, Padue, Tervisii, Brixie, Parmensis et Luccanensis civitatum. Omnes hii nos et comitatum Tyrolis invadebant toto posse, ita quod civitas Tridentina et tota vallis Arthisi erat in magno periculo a Lombardis. Valli vero Eni tam a Suevis quam a Bavaris pericula magna imminebant, ita quod totus comitatus Tyrolis erat in magnis periculis quasi ex omnibus partibus. Illo tempore fecimus Nicolaum nacione Brunensem, cancellarium nostrum, episcopum Tridentinum, et Brixinensem nomine Matheum, capellanum fratris nostri, quia ambo episcopatus vacabant tempore eodem.
Estate vero eadem Ludovicus, qui se gerebat pro imperatore, magnum exercitum cum omnibus principibus Almanie [duxit] contra Henricum, ducem Bavarie, sororium nostrum, qui tunc nobiscum erat. Dux autem Austrie venit in subsidium eidem Ludovico per Pataviam; pater vero noster veniens dicto Henrico in auxilium, metati sunt castra penes unum rivum iuxta Landow. Tunc venit dictus Ludovicus cum duce Austrie et cum aliis cum exercitu magno. Et quia propter rivum eis accessus non patebat, devastantes Bavariam per unum mensem, licet exercitus ducis Henrici minor esset, tamen dictus Ludovicus cum duce Austrie sine voluntatis eorum complemento ad propria sunt reversi. Tempore vero eodem volentes venire patri nostro et predicto sororio in auxilium de comitatu Tyrolis cum magna gente tam peditum quam equitum, non poteramus transire per Cupfsteyn, ubi erat filius Ludovici, quem cum eadem gente ibidem obsedimus tanto tempore, quanto predicti principes adversus se iacebant in campis. Cum autem separati ipsi fuissent, versus Tyrolis sumus reversi. Post hec circa festum Michaelis tractata fuit concordia inter patrem nostrum et ducem Austrie, sic quod dux Austrie restituit civitatem Znoymensem, quam pater noster dederat eidem cum filia sua in dotem, magnamque partem pecunie dedit patri nostro et quedam castra circa fluvium Drave ad comitatum Tyrolis fratri nostro; ducatum vero Karinthie pro se debuit retinere.
Demum eadem hieme ivimus cum patre nostro versus Prussiam contra Litwanos. Fueruntque nobiscum ibidem comites Wilhelmus iuvenis de Holandia, de Montibus, iuvenis de Lo et quam plures alii comites et barones. Hiemps vero tam mollis erat, quod glacies non erat; unde procedere contra Litwanos non potuimus, sed reversi sumus unusquisque ad propria.
Cum autem orta fuisset inter Lombardos magna guerra, quam tractaveramus antequam exiremus de Tyrolis, scilicet propter ligam, quam fecerant Veneti, Florentini, Mediolanenses, Ferrarienses, Mantuani, Bononienses et quam plures alii contra Mastinum de la Scala, gubernatorem Veronensem [et] Paduanum, qui inimicus noster erat, ut supra apparet, eodem tempore de mense Aprilis ivimus per Moraviam in Austriam volentes Lombardiam intrare, ubi dux Austrie noluit nobis prestare conductum. Tunc locantes nos ad naves, transivimus ad regem Ungarie, qui de civitate Bude dedit nobis conductum per Ungariam, Chorvatiam, Dalmaciam usque in civitatem Senii supra litus maris, ubi intravimus mare. Quod Venetorum capitanei rescientes, nos, quamvis essemus eorum amici, captivare voluerunt. Unde galliam nostram circumvallaverunt per gallias suas, ita quod gallia nostra minime evadere poterat. Et cum nona die pervenissemus ante civitatem eorum Gradensem, acquiescentes consilio Bartholomei comitis Wegle et Senii, qui nobiscum erat in gallia, mandavimus, ut ipsis per nostros diceretur: «Ecce domini, scimus, quod manus vestras minime possumus evadere, placeat vobis ad civitatem premittere et tractare qualiter nos velitis suscipere in civitatem.» Et dum cum eis pulchris verbis loquerentur, per foramina gallee cecidimus in parvam parcham piscatoris cum dicto Bartholomeo et Johanne de Lipa. Et sic cooperti saccis et retibus transivimus per galleas eorum et pervenimus ad portum inter arundines. Et sic manus eorum evadentes ivimus pedes usque Aquilegiam. Ipsi vero captivaverunt galleam nostram cum omni familia, quam per aliquot dies tenuerunt in captivitate et ipsam dimiserunt. Et cum essemus in Aquilegia, notificavimus nos hospiti nostro, qui consilio civitatis mox notificavit, cives vero usque ad patriarche noticiam perduxerunt. Patriarcha mox civitatem ingressus cum magno honore cleri et populi campanis pulsatis nos suscipiens in palacium suum deduxit. Et sic cum magno honore familia nostra ad nos de captivitate perveniente in terra sua per quatuor septimanas nos tractans, confirmatus est nobiscum deducens nos per vallem Cad usque in comitatum Tyrolis, [ubi pro tunc pro fratre nostro, qui puer et parvus erat, presidebamus].
- Предыдущая
- 6/12
- Следующая